Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 44

Precedente Successiva

Caput IX.
Eundem spiritum esse animam cognscentem irascibilem,
et concupiscibilem, et motricem, contra
Galenum.

~ Galeno ( De placit.Hippocr. et Plat. ) quosvis spiritus
mobiles asserenti, non videntur nervi ab illis intercurrentibus
moveri, sed ab incorporea facultate, e cerebri
temperie manante; et pulsus a facultate emissa a cordis
temperie; ergo et motiones nutritionis et veneris,
facultati temperamenti iecoris tribuendi videri
debent. Ipse enim has tres temperies, tres esse animas, hoc est, rationalem,
irascibilem, et concupiscibilem: et rationali duntaxat tribuit
sensum, discursum, memoriam et imaginationem; caeteras vero etiam
sensu privat. Nihilominus vult has obedire et repugnare rationali,
prout libet: Cuius tamen praecepta nec sentiunt Galeno . At Plato
huius sententiae post Pythagoram et Hippocr. Author, sensum tribuit
irascibili, et concupiscibili ut ita agant. Veruntamen difficile est
ab ipso sumere, corporeae ne sint an intercorporeae: tametsi omnem
animam, per se mobilem esse ponat. In Apologia contra medicum
Veronensem pro Telesio has examinavi opiniones: Hic id modo referam,
quod confert ab probandum sensum omnis animae, ac motum
in calore consistere.
~ Quando irascibilis vult parare vindicatam, aut concupiscibilis bibere
aquam noxiam febricitanti; aut prohibitam adite venerem, controversiam
in nobis et pugnam sentimus a rationali docente has res
noxias fugiendas esse: ac saepe iuxta eius consilium fieri, vel contra
superatam cedere ira aut cupidini: In omnibus hisce actibus necesse
est tribuere sensum irascibili et concupiscibili. Non enim rationalis
frenarentur argumentis, nisi illa perciperent, auscultarentque: Stupido
enim lapidique quid persuadeas? nec ratio illis cederet, nisi doceretur
aliquid boni esse in re vindicabili aut fruibili. Si ergo irascibilis
et concupiscibilis id persuadent rationali. Ergo et ipsae sentiunt cognoscuntque
valde, cum et rationalem convincere queant. Si autem
ratio ipsa sibi persuadeat sequendum esse obiectum irae et cupiditatis,
ergo unica est, solaque eademque anima, quae argumentatur ad utraque
partem; et dicit bona est venus, sed cum voluptate sua secum

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche